Friedrich Schiller: Das Mädchen aus der Fremde

Die lateinische Übersetzung von Wenzel Alois Swoboda.
Lateinischer Text nach W. A. Swoboda: Selecta Frederici Schilleri carmina, 1845, S. 1 f.

Virgo peregrina

 
 
 
 
 
5
 
 
 
 
 
10
 
 
 
 
 
15
 
 
 
 
 
20
In valle pauperes colonos
   Quotannis virgo lepida,
Dum excit ver alaudae sonos,
   Invisit mire nitida.

Non vallis illam generavit,
   Nec ullus, unde venerit,
Nec ullus unquam exploravit,
   Quo subito secesserit.

Haec praesens pectora demulsit,
   Lepore cunctos domuit;
Sed majestate, qua refulsit,
   Protervum quemvis arcuit.

Haec poma mira atque flores
   Mirabiles adtulerat.
Quos edunt terrae mitiores,
   Sol melior quos generat.

Quemcumque suo beat dono:
   Huic poma, illi flosculum,
Dat juveni, dat seni prono,
   Cuivis suum munusculum.

Sic quemvis excipit benigne;
   At donum ferunt optimum,
Qui mutuo ardescunt igne,
   His florem dat pulcerrimum.

Letzte Bearbeitung: 22.8.2010 – Copyright © Bernd Platzdasch